C. Abschrift: ebd. Rep. u. Hs. 2, S. 839 (Anfang 17. Jh); ebd. 3, S. 374 f. (Ende 18. Jh.). Den Abschriften schließen sich folgende Überlegungen des Schreibers zur Ordensgeschichte an: Notandum es tut ex praescrpta littera patet, quod fratres hospitalis anno 1237 in Tuitio habitantes praedicta bona acceptarint; item quod duo magistri hospitalis transmarini eandem litteram sigillarint. Nondum enim aliquis magiuster seu prior per Alemaniam electus ant ordinatus Alemaniam electus et ordinatus fuit. Nam prius Alemaniae prior seu magister electus et ordinatus fuit Henricus comes Tockenburgensis anno 1251, ut ex Henrici Panthaleonis historia de rebus per ordinem Johannitarum per orbem gestis patet pagina 82. Notandum obiter, quod anno 1266 fuerit commendator in Colonia frater Henrivus dictus Lurrenbergh vide supra pagina 772. Ante hunc enim nulla fit in toto hoc libro mentio domus aut commendatoris Coloniensis. Hinc conjecturaliter conclude, quod iufra annos domini 1237 und 1266 fratres hospitalis antea in Tuitio commorantes Coloniam migrarint. Item conclude, quod eodem tempore et Templarii et Johannitae in Tutio habitarint. Nam circa annum domini 1306 deleti sunt Templarii et bona eorum Johannitis, Teutonicis, Carthusianus et aliis familiis distribute, inter quae curtis in Tuitio etiam nunc dicta der Tempelhoff domini nostrae Coloniensis cessit quam ipsi Templarii inhabitarerant olim. |