Print page
  • Inventory Best. 100MA St. Martin

Full view Process

Titel: Spalte VI - Eintrag 4
Laufzeit: [ca. 1135-1142]
Enthält: 4. Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quod quidam Gerbertus, in anxietatem redactus, hereditatem suam, quam habuit de abbatissa Vilecensi, dedit quibusdam amicis suis Heinrico et Růdolfo, accepta ab eis pecunia, sub eodem iure et eadem stabilitate qua ipse prius habuerat. Quod quia sine consensu prefate abbatisse, que et principalis heres [erat] et [a qua] principalis donatio extitit, perfectum non ante (ipsam), rem gestam ab integro renovabant et secundario confirmabant, ita ut supradictus G[erbertus] eandem hereditatem sub plurimorum qui astabant testimonio omnino abbatisse dimitteret, ea condicione, ut eam Heinrico et Rudolfo (et eorum heredibus) tribueret. Abbatissa vero hereditatem illam liberam a presentibus iudicatam sub eorundem testimonio Heinrico et Růdolfo libere donavit, ita tamen, ut singulis annis 24 sol. inde persolverent, sicut Gerbertus fecerat, unum ad cameram episcopi, 23 eidem abbatisse. Post hec autem, ne dolus alicubi intrandi haberet [potestatem], set undique res rata et firmiter munita permaneret, inter cives s. Martini rem totam tercio renovabant, quibus amam vini, ut testimonium super hec preberent, donabant.